Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 492 --

horribiles operuerunt terram Aegypti, ita ut per triduum nemo alterum uidere aut se mouere de loco, in quo erat, potuerit; si Iosue iubente sol et luna refrenato cursu, donec ille fugientem prosterneret hostem, perstiterunt ipsum tunc diem multo longius, quam alias solent, protrahentes; si reuersus est sol decem lineis per gradus, per quos descenderat, in signum protelatę uitę regis Ezechię, cum orasset, — quid mirum, quod idem sol Creatoris sui passionem senserit et quasi in luctu positus lucem retraxerit radiosque absconderit et tenebris dederit locum, ut terram contegerent, sicut olim Aegyptum contexerant? Tenebrę illę mentem pharaonis in obstinatione cęcam indicabant, hę Iudeorum cęcitatem testatę sunt, ignorantium aduentum sui Saluatoris et ipsum, qui eos a peccatis soluere uenerat, ueluti peccatorem condemnantium. De his tenebris prophetauit Esaias dicens: Ecce tenebrę operient terram et caligo populos. Vsque adeo obtenebrati fuere Iudei, ut prophetarum de Christo uaticinia noluerint admittere neque miraculis credere, dum terrenis honoribus inhiant et tantum inani glorię student. Atque ideo illum tollere de medio uoluerunt, quem a plebe in dies magis honorari cernebant, ut soli super omnes honorarentur. Sed dum uana mentis elatione in summum nituntur, in imis iacuerunt. Deposuit enim potentes de sede Dominus et exaltauit humiles.

Quoniam autem in die sexta homo est factus, et in ętate mundi sexta, hora diei sexta Christus pro homine stetit in cruce. Vsque in tertiam horam tenebrę — usque in diem tertium Christi corpus in sepulchro. Christo in cruce deficere incipiente sol in cęlo eclypsim patitur, et id quidem plena luna contra naturam, ut ipsi Christo obsequium pręstasse uideatur, qui erat Dominus naturę et cęlestium, sicut et terrestrium, Opifex atque Moderator.

Circa horam nonam — inquit — clamauit Iesus uoce magna dicens: Heli, Heli, lamazabatani? Hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Hoc quoque supra naturam est, ut quis moriendo uoce magna clamet. Deficiente enim spiritu torpet lingua, languent arterię, uix respirare datur, nedum clamare. Clamauit ergo moriens, ut,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.