Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
p endebat, saluatur,*corr. ex saluator qui autem a sinistris, damnatur. In cruce manens Dominus et ab hominibus iudicatus hominum se iudicem fore ostendit, inter agnos medius et hędos.**corr. ex hedos Horum pręferre***corr. ex preferre mihi uidentur figuram hi duo, alter saluatus, alter condemnatus; saluatus, qui ad dexteram erat, damnatus, qui ad sinistram. Dextri igitur latronis fidem poenitentiamque sequamur, si cum illo paradisum adipisci cupimus. Leui autem obstinationem deuitemus, ne cum eo damnemur. Prosequamur reliqua! In Ioanne legimus: Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophę et Maria Magdalene.****corr. ex Magdalenę Quę hic dicitur Maria Cleophę, alibi dicta est Iacobi. Fuit enim filia Cleophę et Iacobi Minoris mater et Ioseph Iusti. Additur a Mattheo: Et mater filiorum Zebedei, quę a Marco Salome*****corr. ex Salomę nominatur. Fuit et hęc nomine Maria, Salomę quidem filia, sed Iacobi Maioris et Ioannis parens. Hoc ideo exposuimus, ne cuiquam Euangelistę diuersa uideantur locuti. Stabant ergo iuxta crucem de nece Domini [ERROR: no reftable :]
Marię matris dolor
sui acerrimo affectę dolore. Et ipsum toto corpore crudeliter contusum atque confossum
lamentis prosequebantur. Pręcipue uero mater ipsa in passione dulcissimi filii moerore
repleta. Immo ex corde tristes ędebat gemitus, lachrymis distillabat******corr. ex
distilabat
et quodam animi stupore occupata fari non poterat.
Sustentabatur a mulieribus, ne amissis sensibus debilitatoque corpore in terram rueret.
Interim Mariam Magdalenam in lamenta
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.