Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 482 --

c lamat: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Falluntur itaque, qui in deliciis et uoluptatibus uiuendo se cum Christo regnaturos sperant. In deliciis tunc ętatem agebant Iudei et in uoluptatibus effusi elata ceruice arroganter atque superbe incedebant. Vaticinii autem Dominici euentus tunc capitibus eorum incidit, cum a Tito, Romanorum imperatore, euersa est ciuitas, moenia solo ęquata, tot hominum milia cęsa, tot fame

seditionibusque intestinis consumpta, tot in seruitutem redacta. Nullum denique super terram miseriarum genus est, quod non illis tunc acciderit. Iesus autem, ut futurę erumnę, quam denunciabat, fidem faceret, rationabile subiecit argumentum (ut in Luca legitur) dicens: Eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuę. Inuidia nanque excęcauerat mentes eorum, et Messiam in Lege promissum agnoscere non poterant.

Porro milites trahentes uinctum Dominum ad supplicium, uenerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluarię locus. Golgotha Hebraicum est, Latine Caluaria dicitur. Locus erat extra urbem, ubi rei plectebantur. Quo postquam est peruentum, dabant ei (ut Mattheus ait) uinum bibere cum fele mixtum. Marcus dicit: uinum myrrhatum. Fel et myrrha res gustu amarissimę sunt. Et cum utrunque Euangelistę commemorent, credimus utrunque mixtum fuisse uino illi, quod Domino bibendum obtulerunt. Rursum Mattheus ait: Et cum gustasset, noluit bibere. Marcus: Et non accepit. Non ergo accepit, ut biberet, sed ut gustaret. Gustare enim debebat mortis amaritudinem, utpote cito finiendam, eo quod die tertia de sepulchro surrecturus esset; et non bibere, bibere enim plus est quam gustare et longiore perficitur mora.

Huic poculo similes sunt mundi huius uoluptates. Exterius enim pulchrę uidentur et suaues, sed interius mortiferę amaritudinis ueneno refertę sunt. Gustant eas Christi serui periculum consyderando, et bibere nolunt, ne in illis moriantur, in quibus plurimos quotidie perire uident.

In loco igitur reorum damnatione infami crucifigunt Dominum nostrum, Deo ita disponente, ut, ubi peccatores

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.