Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 472 --

Omnis — inquit — qui ex ueritate est, audit uocem meam. Ille ex ueritate est, qui in Deum credit, credens audit Christi doctrinam proficitque in credendo et exercetur in operando. Fides enim sine operibus mortua est, et sine fide impossibile est placere Deo. Credentes igitur in hac mortali uita sic laboremus laborum Christi memores, ut in ęterna ex illius consortio fructum metentes in Deo requiescamus.

Pilatus audita ueritatis mentione interrogat: Quid est ueritas? Quęsiuit quidem, sed responsum non expectauit, ut ueritatis cognitione se iam indignum esse ostenderet, iustum et innocentem non ex ueritate absoluturus, sed potius ex metu plebis obstrepentis damnaturus. Fatetur nempe nullam se in eo inuenire causam, ob quam esset puniendus. Iudeorum tamen clamoribus confusus cedendo*corr. ex cędendo eorum furori a iustitia recessit et, quem iam pluries insontem esse promulgarat, eum indumento exutum flagris diuerberauit, deinde spinis pungentibus a militibus coronari arundineque percuti, alapis cędi et omnibus affici iniuriis passus est, postremo, ut crucifigatur, sustinuit.

Sic enim in Ioanne est scriptum: Exiuit iterum Pilatus foras et dicit eis: Ecce adduco (uobis)**add. eum foras, ut cognoscatis, quia nullam inuenio in eo causam. Exiuit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. Et dicit eis: Ecce homo! Intuetur ergo Iudeorum belluina feritas illius, quem accusabat, caput spinis cruentatum, reliquum corpus flagellis discissum, cernit probris contumeliisque oneratum, necdum satiatur. Cum uidissent (eum)***add. — inquit — pontifices et ministri, clamabant: Crucifige, crucifige eum! Sanguinem sitiunt innocentis et, donec totum hauriant, quiescere nequeunt. Dicit eis Pilatus: Accipite eum uos et crucifigite eum! Ego non inuenio in eo causam. Tedio an timore uinceris, Pilate, ut hominem omni culpa uacuum dimittas arbitrio inique accusantium?



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.