Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 471 --

f raudem occupetur. Regnum tuum semper idem est: non mutatur, non minuitur, nunquam finitur; uni tibi seruit, uni tibi subiectum est; iustis patet, poenitentibus aperitur, in peccato autem perseuerantes repellit. Rursum usque adeo regnum tuum non est de hoc mundo, ut nec discipulos tuos de hoc mundo esse dixeris; de mundo utique, qui in maligno est positus, in quo regnat peccatum, in quo dominatur diabolus, princeps mundi tenebrarum harum. Idolatras, hereticos,* omnes iniquos atque scelestos mundi huius nomine contineri credimus. Omnes quippe, qui in te non credunt, qui tibi non obediunt, serui diaboli sunt. Huiuscemodi mundus nequaquam ad regnum tuum, in quo est ęterna perpetuaque beatitudo, pertinet, sed ad regnum spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis.

Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis. Nunc autem non est regnum meum hinc.*** Notanter et signate dixit nunc, hoc est, passionis tempore, sed erit postea, cum omne iudicium Pater dabit Filio, cum ponet inimicos scabellum pedum eius. Tunc et regnum eius erit in hoc mundo, ut iudicet uiuos et mortuos, iustos et iniustos.

Ego — inquit — in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Hoc est, propterea quidem assumpta humanitate apparui hominibus, ut eos ab errore ad notitiam reducerem ueritatis, ne inimici laqueis impliciti perirent, sed his erruti**** saluarentur. *corr. ex heredicos **corr. ex hic ***corr. ex hic ****corr. ex erruta

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.