Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 466 --

Camellum ergo glutiunt et culicem colant, minima uitant, et parricidio inquinari non metuunt.

Exiuit ergo Pilatus ad eos (ut idem Euangelista refert) et dixit: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc? Haud sane iniusti iudicis fungitur officio Pilatus, si ab eo postea non desciuisset. Quanuis uinctum uideat Iesum coram se atque a principibus sacerdotum et senioribus populi adductum, causas tamen inquirit, ob quas damnari debeat. Nouerat enim talium delatorum superbiam alieno inuidentium honori et de Iesu iam fortasse mira quędam audierat. Ideo sententiam suspendebat, donec de crimine certior fieret. Responderunt illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Arrogans responsum istud primum falsę delationis fuit inidicium . Ob hoc enim solum, quia ab ipsis traditus est iudici, malefactorem intelligi uolunt. Quęnam, quęso, erant ista maleficia? Nunquid malum erat obsessos a demonio liberare, cęcis uisum restituere, leprosos curare, mortuos ad uitam reuocare? Nunquid malum erat sanctioris uitę pręcepta tradere, uiam salutis aperire, regnum Dei propinquum nunciare? Sed quoniam talia cuncta cum summa autoris laude iactabantur ab omnibus, hoc ipsum erat, quod illis immodici in eum liuoris fomitem ministrabat. Soli honore digni apparere uolebant, soli primas cathedras appetebant et salutari ab hominibus magistri. Neminem sibi coęquari patiebantur. Iccirco et miraculis eius detrahebant, ut Belzebub opera esse dicerent, quę Dei erant.

Offensus tam iniquo responso Pilatus dicit eis: Accipite ergo eum uos et secundum legem uestram iudicate eum! Quasi diceret: Si ordinem recti iudicii peruertitis, uos potius iudices eius sitis, ut uestra, non mea culpa pereat, qui uestram in eum criminationem discuti non permittitis. Dixerunt Iudei: Nobis non licet interficere quenquam. Os uestrum condemnat uos, o Iudei. Non negatis uobis non licere interficere quenquam. Et tamen interfici poscitis innocentem. Si ergo uobis non licet interficere, certe nec interfici quenquam uelle licet. In illorum autem manibus, qui crucifigunt, qui supplicio afficiunt Iesum, uestra est

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.