Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 462 --

sapientia — Christus? Testimonium perhibe de malo. Accusator, si testes fugit, falsi est assertor; accusatus, si ab aduersario testes exigit, innocentię suę confidit. Non perhibuit testimonium de malo minister: conuincitur inique se egisse, quod eum percusserit, quem nondum ne ipse quidem pontifex damnandum iudicarat. Qua in re profecto ipsius pontificis apparet iniustitia, eo quod ministrum impunitum dimiserit: de homine, antequam damnatus esset, poenam ausum sumere. Iniquus igitur pontifex malis ignoscebat, insontes damnabat — lupus lupis fauebat, agnos persequebatur. Plus apud illum poterat improborum temeritas quam iustorum modestia. Quales itaque ministri, talis et pręses. Atque ideo quidem hunc, quem minister tam indigne percusserat, ille mortis reum iudicabat.

Hunc pontificem ego fuisse Caipham puto. Licet enim ad Annam prius ductus fuerit Iesus, tam parumper tamen ibi moratur, ut alii Euangelistę de Anna tacuerint et de Caipha tantum locuti sint. Quidam uero totum hoc de Christi contumeliis et Petri negatione coram Anna gestum arbitrantur. Sed hęc opinio repugnaret omnino aliorum autoritati Euangelistarum. Sensus autem superior ęque congruit cunctis quatuor. In atrio igitur Caiphę et Iesum contumelias passum asserimus et Petri negationes factas. Vnde Ioannes, postquam ab Anna ad Caipham missum Dominum dixit, subdit continuo Petri negationes reliquas interpositis quibusdam post primam.

Sequitur ergo: Erat autem Symon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu de discipulis eius es? Negauit ille et dixit: Non sum. Rursum inquit ei unus ex seruis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te uidi in horto cum illo? Iterum ergo (hoc est tertio) negauit Petrus. Et statim gallus cantauit. Quid agis, quid tergiuersaris, Petre? Cum quo mori, cum quo in carcerem ire profitebare, eum tam repente deseris, tam turpiter fugis, cum te nosse pernegas? Si uitę periculum times, cur a uita, quę Christus est, discedis? Si mori formidas, cur negando ab ipso uitę autore recedis? Trahat hinc exemplum humana fragilitas. Bonum, quod in se

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.