Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 459 --

timere. Hoc est illud, quod sanctos martyres fortiores fecit omnibus tyrannorum tormentis et nullum supplicii genus pro Christi confessione recusare.

Cęterum impii illi (ut Lucas testatur) etiam uultum eius uelabant, ne blando et super omnia miti eius aspectu mouerentur ad miserationem. Et: Prophetiza, aiunt, ut illis exprobrent, qui eum tanquam prophetam habebant. Ille uero non propheta, sed prophetarum Dominus ista pro nobis sustinebat. Ligari enim uoluit, ut nostrorum uincula solueret delictorum, sputis sordidari, ut nos a culpa mundaret, colaphis cędi, ut eius regnum euerteret, qui nos in Adam conciderat, uelari ab infidis, ut credentibus ueritatem manifestaret et, quę Iudeis figurarum inuolucris adumbrata erant, ea nobis in se impleta demonstraret.

Nos talia recolendo ad Saluatorem nostrum conuersi clamemus, eius in nos benignitatem perpendentes et nostram lugentes ingratitudinem. Tu, Domine, pro nobis ligaris, nos te quotidie offendimus. Tu pro nobis uerbera, sputa, probra pateris, nos pro tui nominis gloria nullum suscipimus laborem, nullam pati possumus iniuriam. Si ieiunandum est, corporis imbecillitatem excusamus. Si precationibus insistendum, longioris morę* tedio affecti cessamus.** Si uigilandum, in capitis phrenesin nos casuros dicimus. Et dum corpori seruimus, tibi, corporis atque animę autori, debitum famulatum impendere recusamus. Da igitur nobis fontem lachrymarum, quibus non tuam passionem orbi salutiferam lugeamus, sed nostram in referenda gratia ignauiam abluere possimus et in nauanda tibi opera efficiamur diligentiores. Istis ergo uinculis, quę nobis fauendo sponte pateris, cor nostrum constringe, ut te super omnia diligat. Istis uerberibus mentem nostram excita, ut semper tua in nos beneficia cogitet. Istis denique afflictionibus, quas pro nobis uolens toleras, ad omnia dura pro tuo amore perferenda nostrum animum constitue atque confirma. Et quos uides propria imbecillitate deficere, *corr. ex more **corr. ex cęssamus

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.