Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 417 --

Eramus enim filii irę, et per Christum facti sumus filii Dei. Ab inferis reuocati fuimus ad paradisum, de potestate diaboli redempti beatorum spirituum coepimus esse consortes et, qui de terreni quoque habitaculi deliciis primorum parentum culpa pulsi exulabamus, Christo duce atque autore ad cęleste regnum reducimur mortisque superata conditione immortalitate atque beatitudine donamur. Vicit ille mortem, cum a mortuis resurrexit, et beatitudinis nobis ianuam per multa secula clausam reserauit, quando hominem, quem assumpserat, cęlo secum intulit atque ad dexteram Dei Patris gloriose collocauit.

Quis ergo tam grande beneficium, tam inęstimabile donum animo metitus non iam pro uiribus conabitur, nequa in re eum, a quo tanta accepit, offendat uel sese insolenter efferendo, cum ipse semper se submisse gesserit, uel delicate uoluptuoseque uiuendo, cum ipse ab incunabulis usque in uitę finem in laboribus angustiisque fuerit, uel aduersa iniquo animo perferendo, cum idem ipse tam dura, tam acerba, tam denique intolerabilia, ut nobis perennis felicitatis aditum aperiret, uolens ac libens passus sit?

Cęterum, nequis cum Iudeis erret male de Messię aduentu sentiens, monstrabimus, quicquid olim in Lege de ipso prędictum erat, in Christo crucifixo fuisse impletum. Postremo loco de eius resurrectione et ascensione tractabimus, ut tanto promptius labores tolleremus, quanto maius pręmium in Christo nobis promitti intellexerimus. Totum igitur opus in libros tris erit diuisum et iuxta materiam singulorum primus dicetur euangelicus, secundus propheticus, tertius gloriosus.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.