Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
abducere conatur. Videant igitur parentes, quid hac in re facto opus sit, ne nimis inconsulte natos suos amando et semetipsos et quos genuerunt perditum eant. Hoc certe ideo admonendum duximus, quia multos in hanc erroris foueam pręcipites ire uidemus, ignaros quidem, quanto sese implicent cum in filios parricidio, tum in Deum sacrilegio. Cui soli seruire multo est pręstabilius quam toti terrarum orbi imperare. Sed iam ad id, unde digressi sumus, redeamus! Comprehensum Iesum ligauerunt (ut Ioannes ait) et adduxerunt eum ad Annam primum, Caiphę pontificis socerum; mox ad ipsum Caipham, deinde ad Pilatum et Herodem, ut omnium inique iudicantium contumelias sustineret, qui omnes redimere uenerat, et eo maiore beneficio nos obligaret, quo plura pro nobis ultro perferret. Illum ergo uinctum et ad Caipham ductum ex his, qui modo fugerant, secuti sunt Simon Petrus et alius discipulus, pontifici notus. Sequebatur Petrus Dominum pietate erga ipsum commotus, a longe tamen timore prępeditus.* Vrgebat amor, obstabat timor; quid ageret, nesciebat. Nihilominus sequebatur, et quiescere non poterat, donec rei finem uideret. Et quidem, quia timebat, negauit, sed quia sequebatur, poenitentiam egit ac ueniam meruit. Foris substitit, illo alio discipulo atrium ingresso, quo iubente et ipse introductus atque ab ancilla hostiaria rogatus, an et ipse esset discipulus hominis illius, respondit: Non sum. Hoc ita Ioannes. Mattheus uero et alii de falsis testibus narrationem pręmittunt.**corr. ex
premittunt
Principes — inquit — sacerdotum et omne concilium quęrebant falsum
testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent: et non inuenerunt, cum multi falsi testes
adessent. O maliuolorum hominum impudens machinatio! Quia innocentem ueritate damnare
nequeunt, mendacio nituntur. Nec tamen inueniunt, quonam credibili saltem commento falsum
fulciant testimonium, ut uerba *corr. ex prepeditus
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.