Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Nurnberg; Ingoldstadt]: Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica, 326 versus, verborum 2269, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - silva] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-her.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Vitus Verlerus
Sunt quibus alta placet / turritaque tecta domorum Erigere: et Triuiae marmora celsa Deae Pyramidum moles: vasti rhodos aurea Phoebi Laudantur Solymi templaque sacra iugi. Nec non belligeris Babylon pulsata quadrigis: Et mausolei saxa superba rogi Et Nasamonicas qui iactet cornibus aras / Praescia quas fontis saepius vnda rigat. Haec quamquam nimis est hominum mirata vetustas: Quae nisi terrenas concelebrabat opes. Et septem dixit pulchri spectacula mundi Eximia in variis arte reposta locis. Sunt tamen aut valido Neptuni versa tridente: Inclyta vel carpsit nomina tempus edax. Aut quatiens tremulo terras vis abdita motu: Bellicus aut duro destruit aere furor. Horrifer aut Boreas: simul et vulcania pestis Paulatim fines iussit habere suos. Carmina sunt ullo nunquam moritura sub aeuo: Non ea posteritas perdere sera potest. Carmina tam late famam sparsere per orbem / Vt vix sint ipsis obliteranda Deis. Carmina longeuam pariunt per tempora vitam: Vates aetati succubuisse vetant. Praecipuae si sint (res est haec magna profecto) Carmina Pierii plena liquore faui. Quale meus nuper cecinit non paupere vena. Tranquillus: stupidos qui facit ore uiros. Quod si forte negas odiis commote proteruis Liuide / uel stygio pectora felle madens. Nunc age peruigili modo voluas mente libellum: Quem leuat heroo fama sub astra sono. Mox dices genius dabit illis saecula chartis: Atque est apposito pagina digna Cedro:
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Nurnberg; Ingoldstadt]: Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica, 326 versus, verborum 2269, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - silva] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-her.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.