Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Nurnberg; Ingoldstadt]: Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica, 326 versus, verborum 2269, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - silva] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-her.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --


Imploret ventis / pelagoque excussa furenti
Naufraga? Laedaeos fratresne? an Prothea formas
Fingentem varias? lituo Tritonaue cinctum?
Seu forsan nigri dominum Plutona barathri:
Aut geminam prolem latonae? aut Martis inanes
Belligeri sonitus / priscorum numina vana?
Quae quoniam grauiter contempsimus / vndique certis
Hostibus affligimur: nobis neque Sarmata / nec Thrax /
Non Hierus intonsus / non est Arimaspus amicus:
Quae faueat toto nulla est gens improba mundo.
Heu / quod deterius / mutuis Christiana propago
Decertant odiis inter se: plurimus armis
Interiit populus: testantur sanguine tincti
Mincius / atque Athesis: Benacus et ipse cruore
Creuerat humano: pulchrae pars denique nempe
Quaelibet Ausoniae miseris repleta virorum
Funeribus nigro sua tristia vellere cinxit
Tempora: nunc etiam nunquam fera praelia desunt
Tu Pater omnipotens / atque infinita potestas /
Vnica nostra salus: cuius sine numine sancto
Nec folia arboribus ventis agitata mouentur /
Solus opem praebere potes / obliuia si non
Te teneant hominum / quod nulli credere phas est.
Septeno quid enim coelum fecisse labore
Prodesset / certisque locis elementa tulisse

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Nurnberg; Ingoldstadt]: Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica, 326 versus, verborum 2269, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - silva] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-her.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.