Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Nurnberg; Ingoldstadt]: Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica, 326 versus, verborum 2269, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - silva] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-her.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --


Insignis / simul et septemplicis ostia Nili
Deflexere caput: manibus tua sacra prophanis
Sunt monumenta Pater / quae polluit improbus hostis /
Et natale solum / et quas tu legeris vrbes.
Haud Asia contentus erat / Lybiamque parauit
Atque Europaeae seruit sibi frigida terrae
Taurica / et Euxini resonantia littora Ponti.
Armiferam Thracem / Lete populosaque regna
Aemoniae / Pellamque Ducum deuicit alumnam.
Quid memorem Thebas? quid claro sanguine Achaeos?
Pierios colles: et amaena cacumina Cyrrhae?
Eximiam Pelopisque domum: viridantis oliuae
Praemiaque: et doctas aetherno nomine Athenas?
Chaoniae gentemque trucem: querensque loquentes?
Dardanios / Tribalosque simul iuga ferre coaegit:
Misia dehinc capta est: vastatur et Illyris alma:
Martigenamque lupi saeuo de more Lycei
Dalmatiam populatur amens: castella Curetum
Disiicit in tumulis: nec vos vaga flumina multum
Pannoniae tutantur aquae: vel semper in armis
Bellaces exercet equos: tristisque furore
Excurrit / longis ut Maenas concita thyrsis.
Non aliter flauas ignis depascit aristas
Praecipitis Boreae sibilosis flatibus auctus:
Quam fera progenies vastos bacchatur in agros:

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Nurnberg; Ingoldstadt]: Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica, 326 versus, verborum 2269, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - silva] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-her.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.