Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
5. Unde his reliquiis nomen (1) Examinata Loncii dignitate plane non infima ac mansionis conditione et nominis rei publicae usu inter doctos communibus suffragiis recepto, reliquum mihi nunc est insolitum hoc monumenti huius nomen ut examinem. (2) Et plane desperassem, cum non
tantum vulgus in exprimendis his ruderibus utatur hoc vocabulo
(3) Superstitiosa haec esse nemo prudens non videt, sed unde superstitio arcessenda sit, diu utique mecum omnes haesitassent, nisi commodum vir summus Ioannes Georgius Eccardus in Francia Orientali succurrisset. (4) Dum enim canones in synodo sancti Bonifacii
tertia Salisburgensi ad Salsam explicat ad verba: (5) An vero antiqua haec sit nuncupatio vel recentior, haud constat. (6) Vicinia Debonensis tantum bis circiter C passibus distans, vulgo gen der Debant in diplomate Leonticensi compellata, auricalco fabricando celebris est et fossorum metallicorum, praesertim ex valle Teffereggia concursu frequentata huic dictioni ansam praebere potuit. (7) Cum enim non raro
aliqui horum fossorum in Saxoniam proficisci soleant, pronum est colligere hanc ibi
superstitionem illos hausisse, cum praecipue in illis partibus naeni montani, vulgo
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae]. |