Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
(9) Si enim semel in Rhaetia Probum admittimus, per hoc Noricum Pustrense utique via proximior in Illyricum duxit. (10) De Iuliano etiam diserte Ammianus Marcellinus
testatur: (11) Et quamvis ex limatissima codicis Iustiniani chronologia probe sciam Gratianum imperatorem Treviris per Arborem Felicem, Lauriacum ac Bononiam, Pannoniae Sirmium festinasse Valenti opitulaturum, non puto tamen itinerum compendio, sed ex aliis causis circuitione usum fuisse. Si enim Illyricum in sensu vero et strictiori summatur, itinere Aquileiensi ex Germania via certe propinquior est. (12) Sed ne vos diutius in his ruinis moremur, in quibus utique optassem, ut sicut in illis Aventici, etiam hic consules adscripti fuissent, cum ceteroquidem lapillorum colores cum pluribus aliis supra descriptis conveniunt et forte sicuti alibi secundum Sponium hae coloniae reliquiae esse possint, vela tandem contrahamus, haud solliciti, an transferre in locum tutiorem (ut Praenestinae) velint aut num camera (ut Lugdunensibus) superstruenda sit. (13) Id unum optamus, ut tam eximia antiquitatis et patriae ornamenta saltem ex merito conserventur et, si quae reperiantur in posterum, non adeo temere a rusticis labefiant aut ab imperitis contemnantur. (14) Mihi vero aliud nihil superest, quam ut veniam rogem tumultuariae huius dissertationis. (15) Tempus enim defuit, ut hanc pro dignitate tantorum virorum
exornarem ac cum Cicerone in Bruto de M. Calidii stylo
oratorio loqui possem: (16) Dissertationem enim dumtaxat, non orationem adornare constitui. U,9 duxit] post duxit legitur in rasura Si hae vero ne haec quidem verba aliquibus videantur, ad Iulianum Caesarem appello, Iulianum nempe imperatorem de hoc enim diserte – U,10 De Iuliano etiam diserte] supra lineam adiectum – quartum] scripsi cum Ammiano, in manuscripto quarta – U,11 et quamvis ... propinquior est] in margine – Arborem Felicem] scripsi, in manuscripto Felicem Arborem – Bononiam] supra lineam adiectum – sed ... circuitione] in margine – U,12 ut sicut] scripsi, in manuscripto ut etiam sicut – etiam hic] supra lineam – hae coloniae] hae supra lineam, infra legitur in rasura rel – esse possint] in margine, in rasura legitur sunt – tandem] supra lineam adiectum – tutiorem] ante legitur in rasura tutionem – Praenestinae] ante legitur in rasura Prael – in posterum] scripsi, in manuscripto impostero – U,15 tantorum virorum] in margine – vermiculato] scripsi cum Cicerone, in manuscripto vermicula
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae]. |