Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous page

Next page

-- --

Paragraphus ultimus corollaria

(1) Intelleximus ex hactenus dictis Loncium secundum Itinerarium et authorum rationes mansionem fuisse et quidem inter illas, quas plures adduximus, non inferiorem.

(2) Si enim, ut in Carnunto docet Wesselingius ad Itinerarium Hierosolymitanum, praeter iam adducta etiam urbium exempla suppetant, quae mutationes fuere, id eo magis de mansionibus credendum est, quae nobiliores semper mutationibus fuere.

(3) Quin si etiam haec abessent, sola, quam adduximus, inscriptio ex recepta nummariorum et lapidariorum sententia ad adstruendam Loncio nobilitatem sufficeret.

(4) Nam ut audivimus, aut urbes fuere ac coloniae, aut saltem municipia, quae rerum publicarum nomine allata sunt.

(5) Non mirum igitur fuit huius civitatis cives eximias sibi etiam villas exstruxisse unumque aut alterum ex his villam habuisse „opere“ ut Varro de re rustica loquitur „tectorio et intestino ac pavimentis nobilibus lithostrotis spectandam.“

(6) Nihil quoque impedit, si coniecturae forte non admodum inani et nos indulgeamus, tam ampla, quae descripsimus, rudera ipsius mansionis ad ipsos etiam excipiendos imperatores parata has superesse reliquias.

(7) Quidquid id sit, hoc fere indubium est itinere hoc regio ab Aquileia Veldidenam Caesares ac illustrissimos quoque rei publicae viros huc transiisse, atque si etiam aliquid coniecturis ulterioribus dare licet, quid prohibet, cum ex columna ad Aguntum miliarium imperatorem Philippum has vias munivisse constet, eundem etiam per hanc ipsam tum profectum esse, ubi teste Zosimo „contra Carpos expeditionem suscepit, qui iam Istro viciniora loca populabantur.“

(8) Probus etiam imperator probabilius hoc iter trivit, ubi Vopisco teste „Illyricum petiit, et priusquam veniret, Rhaetias sic pacatas reliquit, ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret.“

U,2 Hierosolymitani] scripsi, in manuscripto Hierosolomytanum – U,2 adducta etiam] inter adducta et etiam in rasura legitur alia – urbium exempla] in margine – U,5 lithostrotis] ante lithostrotis in rasura legitur cast – U,8 Probus] ante Probus legitur in rasura Sed quid incertis immoramur? probus ce – etiam imperator probabilius] in margine – hoc iter] ante legitur in rasura certe – ubi] supra lineam, infra legitur in rasura cum



Previous page

Next page


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic