Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
(23) Ex hoc inscriptionum selectu manifestum utique fit, si non omnia, saltem pleraque haec loca, quae in lapidibus sub rei publicae nomine occurrunt, nobiliora oppida, municipia et colonias fuisse, adeo quidem, ut marmorum interpretes in explicanda hac voce haudquaquam, ut alias solent, laborent, inter quos Reinesius copiosus alias et felix lapidum hariolator nec verbulum quidem fecit. (24) Fabrettus vero in rem nostram diserte edisserat „Favent 70 et amplius inscriptiones in Grutero, quae in oppidulo quoque rem publicam agnoscunt, et nos in Labicana et in Oricula diximus“ videturque idem esse, quod in medii aevi urbium sigillis audit commune civium aut communitas. (25) Si vero adhuc scrupulus cuidam haereat, ille Sextum Pompeium Festum audiat ita
in hanc rem ad hoc verbum disserentem: (26) Quem textum viri docti
de iuribus civitatum intelligunt, imo explicatius adhuc de his Cicero disserit, dum
ita pronuntiat:
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae]. |