Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous page

Next page

-- --

4. An mansio Loncium oppidum aut civitas fuerit

(1) Mansiones loca fuisse amplis aedibus instructa, ut omnes cursu publico utentes pernoctare possent, quibus horrea et stabula addita, ne annona aut iumenta deessent, quae omnia indicante Symmacho libro secundo epistula 27. rectores provinciarum curabant, unanimis authorum consensus est,

(2) pro exercitibus praecipue; teste enim sancto Ambrosio, eo exceptione omni maiori, cum ipse praesidis officio sit usus, „Miles“ inquit „qui iter ingreditur, viandi ordinem non ipse disponit sibi ... sed itinerario ab imperatore accipit ... rectaque via conficit iter, ut inveniat commeantium parata sibi subsidia.

(3) Si alio ambulaverit itinere, annonam non accipit, mansionem paratam non invenit.

(4) Quia imperator his iubet praeparari omnia, qui sequuntur, nec dextra nec sinistra a praescripto itinere declinant, meritoque non deficit, qui imperatorem sequitur suum.“

(5) Ex his igitur mansionibus natae sunt paulatim civitates et oppida, imo aliqua horum una mansiones erant, et simul oppida, municipia aut coloniae.

(6) Argentoratum enim a Zosimo libro tertio, capitulo tertio urbs vocatur iisdemque insignibus a Peutingeriana tabula ornatur, atque in Itinerario Antonini terminus itinerum est a Mediolano, Lugduno Batavorum, Treviris et Tauruno, ab Ammiano vero Marcellino praecipuis Germaniae primae locis par habitus.

(7) Hic ipse tamen author libro decimo sexto ad finem de hoc tanquam mansione loquitur, „Argentorato“ inquit „mansione quadragesima“.

(8) Minus nobilia quidem Argentorato loca una mansiones et civitates ac oppida fuisse Ducangius in glossario ex actis conciliorum deducit mansionem Nicaeae in Thracia, Thermensem et Sasimorum oppidum.

(9) Simile quid etiam ex Suida constat, qui de Gregorii episcopi loco natali Nazianzo testatus: „Hoc autem Nazianzum est Cappadociae statio“, quod etiam in Appollinario repetiit.

(10) Imo ipse, quem primum laudavimus, Ducangius tres mansiones in Bithynia civitatis iure donatas ex codicis Theodosiani lege 119 putavit ansamque mihi dedit, ut in ipsam hanc legem curatius indagarem.

(11) Ea autem sic incipit: „Claudiopolis, Prusiadis ac Tottai et Doridis oppidorum sive mansionum per Bythiniam curiales publicis illudere functionibus per suam fugam cognovimus iubemusque, ut edictis primitus evocati utilitatibus se patriae et ei, cui nati sunt, restituant civitati.“

4,1 libro secundo] scripsi, in manuscripto L. 11 – 4,4 sinistra] ante sinistra in rasura legitur sist – 4,6 atque] in rasura legitur et – 4,8 Nicaeae] scripsi, in manuscripto Nycaeae – Sasimorum] scripsi cum du Cange V 226, in manuscripto Sasymorum – 4,9 qui] supra lineam adiectum – Gregorii episcopi] inter Gregorii et episcopi in rasura legitur Nazianzeni – 4,11 Prusiadis ac Totai] ac in rasura legitur, scripsi cum Mommsen 1905, 691 – illudere] scripsi cum Mommsen 1905, 691, in manuscripto includere – primitus] scripsi cum Mommsen 1905, 691, in manuscripto legitur primum



Previous page

Next page


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic