Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous page

Next page

-- --

2. Quid fuerit Loncium

(1) Qui Antonini Itinerarium consulunt, Loncium in via militari regia et itinere consulari ab Aquileia per compendium Veldidenae inveniunt, a Iulio Carnico triginta passuum millibus dissitum, ex quo necessarium sit locum hunc aut mutationem aut mansionem aut civitatem, municipiumve vel coloniam Romanam fuisse.

(2) In mutationes enim, mansiones et civitates haec itinerarii loca consensu omnium authorum et praecipue ipsius Itinerarii Hierosolomytani expresso tenore distincta fuere.

(3) Coloniam fuisse Loncium nullis omnino indiciis vel authoritatibus patet.

(4) Megiserus in Annalibus Carinthiae municipium, sed sine teste facit.

(5) Mansionem tamen fuisse non improbabili ex ratione credimus, quia legitimo unius diei itinere a Iulio Carnico distat.

(6) Itinerarium enim Antonini viginti duobus passuum millibus a Iulio Carnico distare dicit et ita Itinerarium in exemplari Regio, Blandiniano et Neapolitano teste Surita scriptum est correctumque fuit rite ad hunc numerum secundum et tertium.

(7) Vaticanum pariter Schelstrateni numerum vigesimum secundum exhibet.

(8) Viginti enim aut viginti unum duove millia passuum iter unius diei esse ex antiquis authoribus vir in hoc studio exercitatissimus Philippus a Turre in dissertatione apologetica secunda a pagina decima et praecipue pagina tertia ex Vegetio docet, qui libro primo, capitulo nono ait: „Militari ergo gradu viginti milia passuum horis quinque dumtaxat aestivis conficienda sunt, pleno autem gradu, qui citatior est, totidem horis viginti quattuor milia peragenda sunt; quidquid addideris, iam cursus est, cuius spatium non potest definiri.“

(9) Consentit cum Philippo a Turre Lipsius de militia Romana libro quinto dialogis 11. et 14., Bergerius de publicis et militaribus viis, Pancirollus ad Notitiam Utranque Imperii, capitulo 6. aliique.

(10) Neque ab his multum differre Procopius videtur, dum libro primo belli Gothici capitulo 14. ait: „Viae Appiae longitudo est quinque dierum expedito homini, Roma enim pertingit Capuam.“

(11) Teste autem Itinerario Roma a Capua milia passuum CXLII disiungitur, quod pro diei spatio milia passuum XXVIII conficit, quartam enim itineris partem expedito homini facile possumus addere ac concedere.

(12) Patet igitur ex his Loncium a Iulio Carnico regulari spatio XXII millium passuum itineris diurni remotum esse atque hinc necessariam mansionis Romanae conditionem pro Loncio sequi.

2,1 quid fuerit Loncium] ante titulum in rasura Ad hoc igitur illustrandum nosse imprimis decet, quid Loncium antiquitus fuerit, sit igitur paragraphus secundus – Iulio] scripsi, in manuscripto Iulia – passuum] alterum u supra lineam adiectum – 2,3 coloniam] ante coloniam in rasura duplim coloniam – 2,6 distare dicit] supra lineam, infra in rasura legitur distat – Blandiniano] scripsi cum Wesseling 1735, 279, in manuscripto Plantiniano – correctumque] ante in rasura legitur corriger – 2,8 duove] supra lineam, infra in rasura legitur duosve – quattuor] scripsi, in manuscripto quatuor – iam] scripsi cum Müller 1997, 42, in manuscripto deest – 2,9 Pancirollus ... c.6] in margine
3. Quid fuerit mansio Romana

(1) Si Romanos authores, utpote ex quibus haec Romanorum monumenta solis explicari debent ac possunt, interrogamus, mansio nihil aliud quam pernoctatio est, et manere, pernoctare.

(2) Inter hos Cicero „Servius“ inquit „pridie Nonis Maii Minturnis mansisse dicitur, hodie in Literno mansurum apud Gaium Marcellum.“

(3) Idem libro de divinatione: „Conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, prima nocte corruit.“

(4) Seneca tertio de beneficiis XVI: „Non sufficit dies omnibus, apud alium gestata est, apud alium mansit.“

(5) Neque aliter hoc verbo usus est et quidem iteratis vicibus Suetonius, in Augusto enim 72. haec habet: „Per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit.“

(6) et 78. „Si maturius vigilandum esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiusque domestici caenaculo manebat.“

(7) et demum in Caligula 55. „Prasinae factioni ita addicit, ut cenaret in stabulo adsidue et maneret.“

(8) Atque haec locutio adeo apud authores invaluit, ut iter unius diei tantum mansionem dicerent.

(9) Plinius libro 12. capitulo 14. „octo mansionibus distat regio eorum turrifera Saba appellata.“

(10) Et Simia Plinii Solinus capitulo 33. „Pagus Sabaeorum“ inquit „a quo octo mansionibus regio turifera disterminatur.“

(11) Erant autem hae mansiones aedificia ampla adeo, ut imperatores cum militibus in ipsis cum comitatu suo nonnumquam pernoctarent, ut Cuperus in epistula sua ad Lactantium Firmianum de mortibus persecutorum et Bergerius de viis militaribus libro quarto pagina 224. aliique pluribus ex ipsis Romanorum testimoniis docent.

(12) Quid enim aliud sibi volunt verba Alexandri Severi apud Lampridium iter suum promulgantis: „Et si dii voluerint, in prima mansione mansurus“?

(13) Item Lactantii de Constantino: „Sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis“ et iterum „geminatis mansionibus“.

3,1 explicari] scripsi, in manuscripto exsplicari – 3,2 Inter hos Cicero] in margine – Literno] scripsi cum Cicerone, in manuscripto Linturno – 3,4 Seneca ... XVI] in margine – 3,7 Prasinae] scripsi, in manuscripto Phrasinae – 3,11 cum militibus] in margine – de viis] inter de et viis in rasura legitur d – ex ipsis] in rasura legitur de ipsis – 3,12 iter suum promulgantis] in margine – 3,13 item] in rasura legitur et



Previous page

Next page


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic