Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous page

Next page

-- --

(11) Meminit denique horum pavimentorum adhuc sanctus Augustinus, dum libro primo de ordine ita fatur: „Si quis tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius valeret ambire, vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum, eo quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent.“ Ubi notes velim vermiculata eadem ac tessellata esse et ornamenta emblemata vocari.

(12) Horum pavimentorum illustres hodiedum in toto Romano imperio supersunt reliquiae hasque complures exhibet rerum harum peritissimus collector Montefalconius.

(13) Nam praeter iam dictum Fortunae Praenestinae delubrum, cuius pavimentum variis regionum animalium ac hominum figuris refertissimum est, aliud nobis monstrat iterum figuris humanis eleganter pictum, Romae nostro aevo detectum, quod ille pavimentum templi Dianae credit.

(14) Aesculapii porro alibi sacrificium non ita pridem prope Tusculum repertum rursusque gladiatores circi producit.

(15) In supplementis quoque suis iterum Romanum Neptuni profert, ubi Bartholum celebrem antiquarium ita scribentem recitat: „In quibusdam fundus sive, ut aiunt, campus ex marmoreis tessellis candidus est, schemata vero ex nigris. In alio contra schemata sunt alba et campus ater.“

(16) Quartum denique, quod libro secundo eiusdem supplementi folio 39. describit, anno 1720 Viterbii repertum, „cuius lapilli sunt omnes vel cinerei nigrantes vel albi parvis in ornamentis emblematum exceptis.“

(17) Crevitque in tantum Romanorum luxus, ut etiam in hypogaeis pretiosa haec antiquitatum cymelia, non vero ostendamus, quorum bina apud Montefalconium praeclara omnino extant.

1,11 meminit denique] in margine, in rasura legitur meminitque – vermiculato] scripsi, in manuscripto verniculato – tessellae] scripsi, in manuscripto thessellae – ubi ... vocari] in margine – tessellata] scripsi, in manuscripto thesselata – 1,13 regionum] in rasura legitur regionibus et – animalium ac hominum] in margine – 1,14 Aesculapii ... producit] in margine – Aesculapii] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur integrum – 1,15 Bartholum] scripsi, in manuscripto Bartolum – in quibusdam] ante in in rasura legitur fund – ut aiunt] in manuscripto deest, scripsi cum Montfaucon 1724, III 71 – tessellis] scripsi, in manuscripto thessellis – 1,16 cinerei] in rasura cisnerei – 1,17 crevitque ... extant] in margine – hypogaeis pretiosa] inter hypogaeis et pretiosa supra lineam in scriptum est



Previous page

Next page


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic