Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Previous page

Next page

-- --

1. De operibus tessellatis nonnulla

(1) Descripsimus operis tessellati reliquias, quae nomen suum a tesserulis, quadratis nimirum lapillis ad conficienda sternendaque pavimenta compositis, sortita sunt, et alias etiam musaea, musiva et opera quadratoria audiunt, ut ex inscriptione Sponius in Miscellaneis eruditae antiquitatis docuit.

(2) Harum similitudine usus est Plinius inquiens: „Androdamas argenti nitorem habet, ut adamas, quadratis semper tessellis similis.“

(3) Lapilli igitur sunt quadrangulares, quartam circiter pollicis partem magni.

(4) Cur autem hanc formam requirant, ipse nos architectorum princeps Vitruvius instruit, dum libro septimo, capitulo primo sic ait: „Pavimenta sectilia et tesseris structa omnes angulos aequales habere debent et sectilia dicuntur, quoniam in particulas secta sunt, et quocunque velis, possunt circumferri.“

(5) Alio nomine lithostrota dicuntur simileque fuit illud pavimentum tribunalis Pilati, quod apud Ioannem capitulo 19. versu 13. lihtostrotos et apud Iudaeos gabbatha compellatus. (6) „Haec vero lithostrota“ teste Plinio „coeptavere iam sub Sylla parvulis certe crustis, exstat hodieque, quod in Fortunae delubro Praeneste fecit.“

(7) Exhibet hoc in suo Latio Kircherus et, quemadmodum Mabillonius fidem facit, asservatur hodie integrum in aedibus Barberinorum Praenestinis, in quas translatum fuit, ne situs et tempus tam lepidum opus labefactarent.

(8) Continuata fuit pretiosa haec pavimentorum exstructio imperatorum Romanorum temporibus, praecipue primis duobus saeculis.

(9) Iamque Caesarem „munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt, (cum Suetonio asserentes) quamvis tenuem adhuc obaeratum, in expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulisse.“

(10) Laudat vero idem author Augustum tamquam ab omni luxu abhorrentem principem: „Habitavit in aedibus modicis Hortensianis, ut in quibus porticus breves essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia.“

tit. tessellatis] scripsi, in manuscripto thesselatis – 1,1 tessellati] scripsi, in manuscripto thesselati – quadratoria] in margine, in rasura legitur quadrata – inscriptione] post inscriptione in rasura legitur docuit – docuit] supra lineam adiectum – 1,2 quadratis] scripsi cum Plinio, in manuscripto legitur quadrata et – tessellis] scripsi, in manuscripto tesselis – 1,3 magni] scripsi, in manuscripto magna – 1,4 tesseris] scripsi, in manuscripto thesseris – secta sunt et] inter sunt et et in rasura legitur ut – 1,5 compellatus] supra lineam scriptum, infra in rasura legitur auditur – 1,6 vero] supra lineam adiectum – 1,7 Kircherus] post Kircherus legitur in rasura ad – 1,8 praecipue ... saeculis] in margine – 1,9 iamque] in margine – Caesarem] in rasura legitur adeo ut de Caesare testatus Suetonius – cum Suetonio asserentes] in margine – tessellata] scripsi, in manuscripto thesselata – 1,10 tamquam ... principem] in margine, in rasura legitur dum ita



Previous page

Next page


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
Powered by PhiloLogic