Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae].
1. De operibus tessellatis nonnulla
(1) Descripsimus operis tessellati reliquias, quae nomen suum a tesserulis, quadratis nimirum lapillis ad conficienda sternendaque pavimenta compositis, sortita sunt, et alias etiam musaea, musiva et opera quadratoria audiunt, ut ex inscriptione Sponius in Miscellaneis eruditae antiquitatis docuit. (2) Harum similitudine usus est Plinius inquiens: „Androdamas argenti nitorem habet, ut adamas, quadratis semper tessellis similis.“ (3) Lapilli igitur sunt quadrangulares, quartam circiter pollicis partem magni. (4) Cur autem hanc formam requirant, ipse nos architectorum princeps Vitruvius
instruit, dum libro septimo, capitulo primo sic ait: (5) Alio nomine
lithostrota dicuntur simileque fuit illud pavimentum tribunalis Pilati, quod apud
Ioannem capitulo 19. versu 13. (7) Exhibet hoc in suo Latio Kircherus et, quemadmodum Mabillonius fidem facit, asservatur hodie integrum in aedibus Barberinorum Praenestinis, in quas translatum fuit, ne situs et tempus tam lepidum opus labefactarent. (8) Continuata fuit pretiosa haec pavimentorum exstructio imperatorum Romanorum temporibus, praecipue primis duobus saeculis. (9) Iamque Caesarem (10) Laudat vero idem author Augustum tamquam ab omni luxu
abhorrentem principem:
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1746], Reliquiae aedificii Romani ad oppidum Tyrolense Lienz detectae vulgo das Zwergengebäu, versio electronica (), 15 folia, Ed. Müller, Florian Martin; Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-reliquiae]. |