Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Augsburg]: Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica, 35 versus, verborum 5015, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-germ.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

ORATIO TRANQVILLI PARTHENII ANDRONICI DALMATAE CONTRA THVRCAS AD GERMANOS HABITA.

Qvamquam scio multum acerbitatis ad meum dolorem accessurum esse fortissimi Germani, si ingentem immanissimorum Thurcarum potentiam referre voluero: partim quod meum recens atque grauissimum vulnus mihi ipsi refricare necessum est / partim etiam magnitudine imminentis calamitatis / ne dicam excidii reipublicae Christianae / nisi deus optimus maximus tantam ruinam auertat / repellat / exterminet: tamen neque propriis periculis / ac diuturna malorum serie / neque communibus incommodis / in quibus maxima pars diu versati sumus / ac (vt video) longe diutius versabimur / deterrebor: quin ea / que ad omnium vtilitatem spectare videbuntur / forti ac intrepido animo exprimam / quotidianis nostrae miserrimae conditionis fluctuationibus / earumque causis subinde assignatis. Quae non tam longinquitate locorum esse ignota Germanis puto / quam quod ea hominum natura est / vt blandiente aliquantum fortuna nec praeteritorum recordentur malorum / nec futura prospiciant: Quae res in alienis detrimentis multo manifestius apparet. Caeterum deberetis considerare nos omnes in eadem esse naui / iisdem procellis agi / eandem fortunam subituros esse. Non solum enim in Graecos / Epirotas / Illyrios / Pannoniosque / quorum maior pars ac melior crebris Thurcarum incursionibus iam deuastata est / tanta belli moles comparatur / vt in iis ipsis dumtaxat terminis ferinus immanissimae gentis furor efferueat. Longe autem aliena est mens saeuissimi hostis: siquidem nihil aliud dies noctesque cogitantem conperimus / quam quomodo omnia / quaecunque sub catholica fide continentur / euerteret / perderet / ad interitum deduceret. Quod si quispiam et initia rerum / et progressus diligenter animaduertere velit. facile iis omnibus assentietur. Quippe ostendam neque validiorem populum vnquam ab

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Augsburg]: Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica, 35 versus, verborum 5015, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-germ.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.