Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Augsburg]: Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica, 35 versus, verborum 5015, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-germ.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

statim post sexagesimum annum in patriam (relicta Italia) remigrauerint: [ERROR: no reftable :]Italia soluitur a Gottis. Thurcae vero quadringentos fere per annos in Asia atque Europa dominantes / in dies quoque propagantes imperium [ERROR: no reftable :]Thurcarum diuturnum imperium. inflammati sunt ad pessundandum reliquos Christianos / nedum quod parta iam dimittere velint, Quorum neque viribus / neque ingenio / neque animis deficientibus quid aliud futurum speramus / quam si toto Christianorum conatu non resistatur / quibusque proximis correptis per littora Hispanici et Gallici occeani victrices copias circumducturos. Quare compositis intestinis bellis / oblitteratis diffensionibus / reuocatis vitae preciis / quae pessum ierant / restauratis artibus liberalibus / quae in contrarium ceciderant / in sola conscientia benefactorum / ac Christo propugnatore / contractis vndique copiis adoriamur saeuissimos Thurcas. Parata est potens Italia / non deerit bellicosa hispania / non pugnax Gallia / non pari animi magnitudine Britannia / Bohemis ad hoc / et Hungaris / caeterisque validis gentibus non detrectaturis. Num vos fortissimi Germani eritis in tanto discrimine spectatores? non commouebimini Reipublicae Christianae ruentibus habenis? Vos exterarum gentium pari iugum insueti imperium Romanum ab interitu vindicauistis / [ERROR: no reftable :]Romanorum imperium a Germanis defensum. vos nunc illud et conseruate. Saepe vidimus in Italia Germanos pro gloria / pro magnitudine imperii / pro mercede quoque strenue dimicantes / [ERROR: no reftable :]Germani fortissimi bellatores. vt cuicumque adhaesistis / penes eum indubitata victoria remanserit: Nunc vobis pro domo / liberis / patria / libertate / ac ipsa demum fide Catholica pugnandum est: vnde vos aut victores / aut victos / quod credere nephas est / immortalis gloria comitabitur. Aestimate quam pulchrum erit / quum dicetur / quum passim omnis vox / omnia ora hominum resonabunt / quum aethernis mandabitur monumentis: Germanos immanissimi Thurcam ante hac inuictum repulisse / attriuisse / deleuisse: a Germanis Rempublicam Christianam restitutam et conseruatam: Germanorum virtute Christianos in libertatem a miserrima seruitute assertos. Tunc non vestrae aures / non oculi / nullus denique sensus / ne ipse quidem animus huius laudis dulcedine satiabitur. Exemplum sane pulcherrimum

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518, Augsburg]: Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica, 35 versus, verborum 5015, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [andreis-f-thurc-germ.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.