Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 510 --

omnia, ut quam Deo grata esset uirginitas doceret. cuius conseruandę matrem foeminis, se masculis in exemplum dedit. Exinde uterque sexus profiteri coepit uirginitatem | et ineundi coniugii prolis-que suscipiendę uoluptate contempta ad monasteria confugere | se-que soli Deo dedicare. ut dum neque nubunt | neque nubuntur, angelis cęlestibus pares forent | et humanam conditionem egressi peculiare priuilegium acquirerent, cantica quę nemo alius cantare potest, coram Deo personandi | Agnum-que sequendi quocunque se ille uertisset. ut sicut Christo matri-que eius Marię ita et ipsis nullum in ęternis mansionibus habitaculum clausum esset. Quid enim non illis patere crediderimus in patria sursum, qui dum hic peregrinarentur, nulli obscoenę cupidini patuerunt | et in carne pręter carnem uiuere perseuerarunt, ut magis Deo placerent? Fidelissimorum enim seruorum est | semper id maxime conari, quod domino suo maxime gratum fore animaduertunt . Itaque non solum attendunt quod ipse imperet, sed etiam pręter imperium quod ipsum delectet. Quamobrem plurimi sanctorum uirginitatem suam inuiolatam conseruarunt, ut qua se imprimis Deo placere posse non ignorabant. [ERROR: no reftable :] Ioannes Baptista. Ioannes apostolus. Iacobus apostolus. Paulus apostolus Virgines fuere | Ioannes Baptista, quo inter natos mulierum non erat maior, Ioannes apostolus, quem singulariter Iesus dilexisse dicitur, Iacobus qui frater Domini nuncupatus est, Paulus uas electionis, alii-que multi ex discipulis. Inter foeminas autem | Martha, Petronilla, Tecla , Agatha, Lucia, Catharina, Cecilia, Barbara, Agnes | alię-que multę, quę tormenta perpeti atque occidi maluerunt | quam uirginitatem nuptiis commutare. [ERROR: no reftable :] Martyres Quidam martyrum cum meretricibus a tyranno additis oppugnarentur, proprias linguas dentibus discidisse constat, ut uoluptatis motum sensus excluderet doloris. Ipsi itaque qui in confessione fidei aliorum sęuitiam non timebant, in castitatis periculo in se sęuierunt. non leuius flagitium fore rati si libidini consensissent | quam si Christum abnegassent. [ERROR: no reftable :] (!) Tunc autem in culmine uirtutum tua erit uirginitas, cum etiam illa quę imperantur

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.