Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 503 --

digito contingas. Prunę quippe offendent corpus, puellę uero tactus animam perimet. Pecunię quoque crebra contrectatio animum ad auaritiam stimulat. Quamcunque enim rem tangere delectat, eius largius copiosius-que potiundę auiditas crescit. Prudens itaque constitutio Seraphici Francisci fuit, qua cauetur, ne monachi paupertatem professi nummos contingant, sed illam elemosinam, quę pecunia constat, secularium ministrorum manibus colligant. ęra igitur quę necessitas emendicare compellit, periculum tangere uetat. per alios recipiuntur, per alios pro ipsorum uictu expenduntur. Vsque adeo stipem per se sumere timent, quam pro se poscere non uerentur. ne forte contrectatione illius deliniti aliquid ultra necessitatem concupiscant. [ERROR: no reftable :] XXXIII Nam illum etiam in excelsis cum sanctis habitaturum prędicat Esaias, qui proiicit auaritiam ex calumnia | et excutit manus suas ab omni munere. Quanta autem mala pariat auaritia postea suo loco dicemus. Porro illos maxime mundas manus habere decet, quibus a propheta pręceptum est dicente: [ERROR: no reftable :] Esa. LII Mundamini qui fertis uasa Domini. Nihil igitur immundum tangant manus ille, quibus concessum est, ut purissimum Christi corpus in sacramento palpent | et hostiam uiuam offerant Deo. Eas manus nequa peccati contaminet spurcicies, meminisse debemus | ob hoc nobis a Deo datas, ut ipsi pręcipue qui dedit seruiant, ipsi laborent in operibus iustis actionibus-que probatis. Tu ergo manus tuas ad euoluendos cęlestis disciplinę libellos porrige | et in iis quę Deo placent conscribendis exerce | ad pingenda quoque fingendaue appone simulachra illa, quę uel spectatores ad sanctimonię cultum accendant | uel tuam ipsius mentem, ne per inania diuagetur, honesto labore occupent. Denique modis omnibus contende, ut easdem manus tuas cum precibus puras ad cęlum tollas. Ita enim facilius quod postulaueris impetrabis. Et quoniam hic de quo loquimur tangendi sensus non solum ad manus pertinet, sed etiam ad reliquum hominis corpus, cuncta corporis tui membra

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.