Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 6r --

dixerat, audit unum sibi adhuc deesse, ut bonis quę habebat, in usus pauperum distractis cęlestes diuitias parare sibi maturet. hoc ergo Legi deesse apparuit, ut terrenarum rerum cura contempta cęlestibus tantum bonis comparandis inhiemus. Lex enim et prophetę usque ad Ioannem, quia illi pręsentem tantummodo felicitatem obseruatoribus Legis promittebant | Ioannes autem primus regnum cęlorum coepit euangelizare. Atque ideo dicitur: [ERROR: no reftable :] Luc16 A diebus Ioannis usque nunc regnum cęlorum uim patitur, et uiolenti rapiunt illud. Tunc enim primum uim intulimus cęlesti regno, cum pro nobis pugnante Christo uictus est ille, qui omnes ab Adam descendentes ob delictum uinctos tenuit. Disce tamen quod uiolenti rapiunt illud non ignaui | nec qui a uitiis superantur, sed qui his repugnando uictores euadunt. Nullibi autem certior uincendi spes quam in Euangelio, in quo certantibus suffragatur gratia. [ERROR: no reftable :] Io 1 Quia Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Hoc certe optimum uinum in fine conuiuii reseruauit nobis benignissimus sponsus, cui dicitur: [ERROR: no reftable :] Io2 Tu autem seruasti bonum uinum usque adhuc, id est usque ad sextam ętatem, quam sex hydrię figurabant. Prima enim ętas fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe ad Abraham, tertia ab Abraham ad Dauid, quarta a Dauid ad transmigrationem Babylonis, quinta a transmigratione ad Ioannem, sexta a Ioanne usque in finem seculi . In hac igitur postrema ętate, in qua nos sumus, aquę uersę sunt in uinum, quia Scripturarum litteralis intelligentia alegorici sensus recepit saporem. Iam de plenis hydriis haurimus Christi mysteria, quę diu sub uerborum uelamento latuerant. [ERROR: no reftable :] Luc. 13 Et tunc quidem granum synapis minimum erat, quod postea acceptum homo misit in hortum suum, et creuit | et factum est in arborem magnam. In omnem enim terram sparsit se ueri Dei sonus, qui prius Judeę tantum finibus arctabatur. Et uolucres cęli inquit, requieuerunt in ramis eius. Illis quippe in Euangelio iocunda quies est, qui spem suam de terra tollentes

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.