Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 496 --

De auditu. Caput XXI

Aurium autem conseruare integritatem ita oportet: caue nequid obscoenum, nequid iniquum, nequid ab humanitate alienum libenti animo auscultes. dicente Scriptura: [ERROR: no reftable :] Eccl. 28 Sępi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire. Delatoribus, detractoribus, impudicis, inaniter incondite-que garrientibus, impie de religione sentientibus non accommodes auditum, nisi contradicendi, redarguendi | refellendi-que causa. Fabulas amatorias, quę ad turpem libidinem prouocant, audire noli. Tendiculas diaboli illa esse crede, quibus nos irretitos morti tradere molitur mergere-que in profundum. Ab adulantium quoque et ad gratiam loquentium uerbis aures auerte, ne falsis laudationibus elatus maius aliquid esse te reputes quam quod es, et tibi tribuas, quod Deo erit tribuendum | merearis-que ab Apostolo corripi dicente: [ERROR: no reftable :] Ad Cori. prima IIII Quid habes quod non accepisti? et si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Nihil denique audire te delectet, quod corpus tantum uoluptate afficiat, animę autem saluti nihil conferat. Perniciosa enim res est | aures cantu dulci suauibus-que sonis delinire | et animę pati detrimenta. cum potius animę salus per corporis labores castigationes-que conquirenda sit, per ieiunia, per uigilias, per scribendi, legendi, orandi | alios-que adhortandi fatigationes. Operariis quippe impigris ac solicitis opus est patrifamilias in uinea sua excolenda, non ociosis et oscitantibus | et qui fructum capere negligunt, dum florum foliorum-que luxuria delectentur. Quę ergo spiritui conducunt, illa audias. quę autem carni blandiuntur, ueluti mortifera non admittas. Porro ut ex Deo te esse

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.