Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 494 --

necesse est. Porro ut bona uigeant et mala repellantur, singulis remediis singuli roborandi atque tuendi sensus erunt.

De uisu. Caput XX

Vt ergo mundos habeas oculos mundi pulchritudinem immensitatem-que intuere | et eius opificem ac gubernatorem Deum intellige | mirabilium-que operum lauda magis mirandum autorem. Si uenustę mulieris forma occurrerit tibi, tunc cum Propheta Deum deprecare: Auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod si illa suum in te figat obtutum, tu retrahe tuum et memento esse scriptum: [ERROR: no reftable :] Eccl. 27 Annuens oculo fabricat iniqua. propterea-que pręcipi in Ezechiele: [ERROR: no reftable :] Ezech. XX Vnusquisque oculorum suorum offensiones abiiciat. audi confitentem Salomonem: [ERROR: no reftable :] Eccl. II Omnia inquit quę desyderauerunt oculi mei, non negaui eis. et cum nihil omnino in hac uita permansurum animaduerteret, exclamauit: Vanitas uanitatum et omnia uanitas. Audi et Saluatoris in Euangelio dictum: [ERROR: no reftable :] Matth. VI Lucerna corporis tui est oculus tuus. si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Siquidem oculi uagi et immodesti reliquorum quoque sensuum parere solent incontinentiam, et nec audire nec odorari nec gustare

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.