Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 492 --

par uero immundorum dicitur. Animalia quę bina in arcam Noe ingrediuntur, ex immundis sunt, ex mundis quę septena. Numeri ergo ratio nos instruit, ne qua culpa sensus nostros pollui sinamus. quos impar supputatio puros esse debere ostendit. Quinario numero ideo censentur, ut per Legis pręcepta eos dirigas. quinque enim uolumina sunt Mosaicę discipline diuinitus descripte. Et quia quinarius etiam quaternarium continet, per quem Euangelia signantur, quicquid Legi deest, de Euangelio adimpletur. ut sensus non solum bonos habeamus, uerum etiam perfectos. Quod si Domino donante adepti fuerimus, tunc sequetur, quod ipse pollicitus est dicens: [ERROR: no reftable :] Leuit. XXVI Persequemini immicos uestros, et corruent coram uobis. persequentur quinque de uestris centum alienos, et centum de uobis decem milia. Si enim sensus nostri pręceptis diuinis muniti fuerint, uitiorum multitudo aduersum illos pręualere non poterit. Cadent a latere eorum mille et decem milia ad eos autem non appropinquabunt. Non oculorum munditiem inquinabit uisa mulier, non aures demulcebit amatorius cantus, non naribus blandietur ad mollitiem animi compositum unguentum | nec gustus integritatem luxuriosi corrumpent sapores | neque tactum subuertere iniustę actionis cupiditas ualebit. Ab omni malarum passionum iniuria tuti erimus, si quoties oppugnamur, ad arma institutionis diuinę sanctorum-que exemplorum protinus recurremus. Tunc nempe Iesu duce quinque illi reges, id est, quinque corporis sensus, qui nobis imperando regnabant, ad speluncam conscientię nostre compulsos mori sibi cogemus, ut iam uiuere Deo discant obedire-que spiritui, serui eius facti, cuius antea domini fuerant. Tunc in Euangelio quinque talenta nobis a Domino credita alia quinque superlucrabuntur, duplicato quęstu spiritalium negociatione actionum. Tunc quinque uirgines non iam fatuę, sed prudentes comparato misericordię oleo | accensis-que lampadibus charitatis, occurrentes cęlesti sponso intrabunt cum eo ad nuptias ęternę celebritatis. Tunc denique dicetur nobis: [ERROR: no reftable :] Luc. X Beati oculi

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.