Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 484 --

Dauid adulterium cum Bethesabee commissum celatum uolens Vriam, uirum eius, obtulit hostibus interimendum. Herodes Ioannem a quo illiciti connubii arguebatur, in carcerem misit et capite cędi iussit. Nonne illa etiam quę filię suggessit ut hoc peteret, coniugii fefellerat fidem | et matrimonio prętulerat concubinatum? ut-que illo liberius uteretur, iustitię cultorem, cui talia displicebant, necandum curauit. Non ab re igitur Scriptura ait: [ERROR: no reftable :] Apoc. ultimo Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Bonarum quoque actionum meritum amittitur propter peccatum. hoc Salomon testatur dicens: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. diuina et in Ezechiele uox est: [ERROR: no reftable :] Ezech. XXIII Iustitia iusti non liberabit eum, in quacunque die peccauerit. Etiamsi dixero iusto inquit quia uita uiuet, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitię eius obliuioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Nec pręterita igitur nec pręsentia benefacta proderunt ei, qui uel semel aliquid morte dignum commiserit. Quid ad hęc? Peccatum sapientię donum corrumpit | et eum qui ante sapiens erat desipere compellit. Tales erant de quibus in Hieremia conquęritur Dominus et ait: [ERROR: no reftable :] Hier. 6 Stultus populus meus me non cognouit | filii insipientes sunt et uecordes; sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Versuti quippe et callidi homines, cum aliquid dolose fecerint, sapere sibi uidentur. sed mundi huius sapientia stulticia est apud Deum. Vere autem sapiens est, qui innocentiam seruat, ut ei placeat, a quo ut saperet accepit. Ex omnibus tamen malis quę in se habet peccatum, hoc teterrimum est, quod nos a Deo separet, et qui per gratiam adoptionis filii Dei sumus, per peccatum efficimur serui diaboli. Quod a Deo separetur qui peccat, audi Ioannem apostolum dicentem: [ERROR: no reftable :] prima epistola I Deus lux est et tenebre in eo non sunt ullę. si dixerimus quod societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et ueritatem non facimus. Idem innuunt Prophetę

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.