Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 479 --

omni morte magis expauescendo. [ERROR: no reftable :] (!) Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur, quod blasphemia in Spiritum Sanctum in Euangelio nominatur. Huius criminis a Domino Saluatore coarguti sunt Iudei, cum dixissent | eum in Belzebub, non in Dei uirtute eiicere demonia. Patet ergo peccatum in Spiritum Sanctum tunc perpetrari, cum quis Dei opera aliis tribuit, non errore deceptus, sed inuidię stimulis actus, ut Dei laudem sua procacitate obscuret. [ERROR: no reftable :] Matth. XIII [ERROR: no reftable :] Peccatum in spiritum sanctum Quicunque inquit dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei. qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. In Filium hominis peccat, qui opinione falsus Christum purum hominem putat. quę quidem culpa, quia ex ignoratione est profecta, ad credulitatem conuerso atque correcto protinus condonatur. Siquis uero aperte opera Dei intelligens uirtutem calumniatur, dum religioni nostrę inuidet, et quę per Spiritum Sanctum facta sunt, impie ad diaboli potestatem refert, huius culpa irremissibilis esse decernitur. Non quia poenitentibus aliquid non remittatur, sed quod sic peccanti ad poenitentiam conuertendi se facultas denegatur, ueluti indigno Dei gratia qui sciens ac prudens Deo ausus sit aduersari | et iam cognitam sibi ueritatem linguę petulantia polluere | tanto-que se sacrilegio sponte astringi. Illos quoque in inferno magis plectendos credimus, qui credentes | euangelicis-que instructi doctrinis delinquunt | quam qui mandatorum Dei ignari peccant. quod testatur Saluator dicens: Seruus qui scit uoluntatem domini et

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.