Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 476 --

gloria, pares contemnit. Cum de animi bonis inaniter sese iactat, albus color est in uertice. cum de bonis corporis atque fortunę gloriatur, rubedo quę corporeis conuenit, sedet in capite. Et quia caluitio deforme sit, utpote capillorum ornamento uacuum, innuit nobis | nihil esse honesto uiro indecentius | quam inanis ac superba suimet iactatio. [ERROR: no reftable :] Ira Septima uero ac suprema istarum, quę in Leuitico simul tractantur lepra | non hominis esse dicitur sed uestimenti. Vestis linea inquit siue lanea, quę lepram habuerit in stamine atque subtegmine | aut certe pellis uel quicquid ex pelle confectum est, si alba uel ruffa macula fuerit, infecta lepra reputabitur. Demus hanc (si libet) quod reliquum est, iracundię uitio. Cum enim nulla animi passio ita hominem infatuat atque dementat ut iracundia, merito lepra ista non hominis est, sed vestis. hoc est eius qui nihil in se hominis habet pręter figuram. qui-que uestimentum hominis dici potius debet quam homo. Qui cito irascitur, leuis est ut linum, qui cito placatur, mollis ut lana. qui immaniter furit, uestis ex pelle ferina est. Homo enim cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Lepra hęc in stamine est et subtegmine. quia iracundus et intus furore ęstuat | et foris petulanti ore rixatur. [ERROR: no reftable :] Color albus Quoniam autem ubique color albus ac ruffus leprę tribuitur, quęri potest, quomodo albedo peccato conueniat, cum pręsertim Ecclesia in Canticis nigram se prius fuisse fateatur cum erraret, deinde formosam, cum credens Christo sponso iuncta esset. qua ratione igitur lepra candida est uel ruffa? Sed quia uel tegimus peccata uel ostentamus, ideo arbitror lepram candidam hypocritarum sepulchris similium dealbatis. [ERROR: no reftable :] Color ruffus Ruffam uero lepram illos habere, qui manifesto et sub multorum conspectu erubescenda committere non uerentur. Denique Saluatori qui peccata nostra tulit, dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum? Pręterea fit plerunque ut cum in peccato deprehendimur, ora inficiat rubor, dum accusari

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.