Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 472 --

omni proficit probitate uitia-que deuitat. Sic enim in Esaia legitur: [ERROR: no reftable :] XXIII Qui ambulat in iustitiis et loquitur ueritatem, qui proiicit auaritiam ex calumnia | et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum, iste habitat in excelsis. Igitur qui in his non ambulat, non est iustus, et qui non est iustus, habitare in excelsis non poterit. Iustum autem per eundem prophetam consolatur Dominus | et promissis remunerationis allicit dicens: [ERROR: no reftable :] Esa. III Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinuentionum suarum comedet. Porro iustorum remuneratio quid est aliud, nisi ęterna beatitudo? [ERROR: no reftable :] ps. CV Beati inquit Propheta qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. et alibi: [ERROR: no reftable :] ps. 118 Beati immaculati in uia, qui ambulant in lege Domini. et in Euangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hi enim pro operibus iustitię replebuntur bonis felicitatis ęternę, et ipsa uirtutum esuries ac sitis refici merebitur dapibus glorię cęlestis. dicente Propheta: [ERROR: no reftable :] ps. 67 Iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lętitia. Illustrabuntur insuper ex diuina uisione, et animę beatificatę decor redundabit in corpore immortali atque incorruptibili. dicente Saluatore: [ERROR: no reftable :] Matth. XIII Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Cęterum ne pluribus immoremur in singulis, nemo est qui uel fando explicare | uel cogitando queat comprehendere, quanta siue qualis iustorum in cęlesti regno sit merces. Hoc tibi testatur Apostolus dicens: [ERROR: no reftable :] ad Cori. prima II Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quam grande bonum sit, quod Deus ipse suis dilectoribus possidendum fruendum-que pręparauit. Audiamus igitur (si tale bonum consequi cupimus) Petrum apostolum exhortantem: [ERROR: no reftable :] epistula prima I Succincti inquit lumbos mentis uestrę, sobrii ac perfecti sperate in eam, quę offertur uobis gratiam in reuelatione Iesu Christi; quasi filii obedientię, non configurati prioribus ignorantię uestrę desyderiis, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum, ut et ipsi in omni conuersatione

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.