Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 471 --

beati erunt, gaudentes in conspectu Dei semper, iam salutem consecuti nulli prorsus iniurię obnoxiam, nullius solicitudinis participem, bonorum omnium plenam atque confertam. Iccirco psalmista ait: [ERROR: no reftable :] ps. 117 Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum. Idem alibi: [ERROR: no reftable :] ps. XCV Gaudebunt campi et omnia quę in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna siluarum a facie Domini. quoniam uenit iudicare terram. Tunc enim iusti rapientur ab angelis obuiam Christo | et ad partem dexteram collocati cum ipso ad cęleste regnum transmigrabunt. ipso Christo Domino dicente: [ERROR: no reftable :] Matth. xxv Venite benedicti Patris mei percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum. qui et in peregrinos hospitales, et in egenos liberales, et in afflictos fuistis misericordes. accipite tandem pro modicis magna, pro terrenis cęlestia, pro breuibus sempiterna. Hęc igitur erit benedictio illa, de qua Salomon ait: [ERROR: no reftable :] Prouer. X Benedictio Domini super caput iusti. Quam rem latius quidem explicat psalmista dicens: [ERROR: no reftable :] ps. 23 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? et respondet: Innocens manibus et mundo corde, id est, qui nec actionis improbę | nec cogitationis malignę uitio fuerit pollutus. deinde sequitur: Qui non accepit in uano animam suam | nec iurauit in dolo proximo suo, hoc est, qui post uanitates et insanias huius mundi non abiit | nec quenquam uerbis ad fraudem compositis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.