Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 469 --

uos, filii Israhel, et super omnem cognationem, quam eduxit de terra Aegypti dicens: tantummodo uos cognoui ex omnibus cognationibus terrę. Notus enim Deus tantum in Iudea erat, cętera impietas nequitia-que possederat. His in Euangelio ait: Recedite a me, operarii iniquitatis | nescio uos. de iustis autem in psalmo est dictum: [ERROR: no reftable :] ps. 36 Nouit Dominus uias immaculatorum. et hęreditas eorum in ęternum erit. Porro immaculati sunt qui cupiditatibus repugnant, ne Domino peccent. de quibus in Delborę cantico dicitur: [ERROR: no reftable :] Iud. V Iusti confortati sunt in Israhel, ut uidelicet superent aduersarias potestates uictoria-que potiantur. Iidem dona quoque sapientię et scientię accipere merentur, Ecclesiaste dicente: [ERROR: no reftable :] Eccl. II Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lętitiam. quę nequaquam consequi potuissent, nisi a Domino diligerentur | et apud eum in precio forent. Vnde dictum est: [ERROR: no reftable :] ps. CXV Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. non esset mors eorum preciosa, nisi pręcessisset uita sancta. Ob quam quidem etiam filii Dei effici merentur et domus in qua habitet Deus. Quod filii Dei fiant, Ioannes in epistola testatur dicens: [ERROR: no reftable :] prima II Si scitis quoniam iustus est Deus, scitote quoniam et omnis,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.