Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 439 -- munimenta sunt,
ad quę confugientes | carnis demonum-que impugnationes minus timemus,
orationis armis accincti et cęlestis contemplationis fide protecti.
Sequitur:
Et peregre profectus est.
non discedendo sed permittendo,
ut in utranque partem libera sit operandi facultas.
Misit deinde seruos ad fructus uineę colligendos;
misit enim prophetas, qui mandatorum Dei obedientiam exigerent. sed
agricolę
id est, Iudei proterui | et nullius bonę discipline
patientes,
nec Dei sui nunciis pepercerunt,
alium afficiendo uerberibus
ut Micheam,
alium uulnerando ac perimendo
ut Esaiam , Hieremiam, Zachariam et alios non
paucos prophetas,
neminem prorsus uitiorum suorum reprehensorem ęquo animo tolerantes.
Post prophetas misit filium suum
charissimum et unigenitum dicens:
Reuerebuntur Filium meum.
non quia ignoraret quid facturi essent,
sed innuens quid facere deberent.
At illi:
Hic est hęres, inquiunt | venite occidamus eum.
occiderunt et ejecerunt extra uineam id est extra Hierusalem.
extra ciuitatem enim crucifixerunt Dominum Iesum.
uel extra uineam, extra Iudeorum ecclesiam.
ut ab ipsis eiectus exciperetur colendus a nobis.
Sequitur enim:
Quid ergo faciet dominus uineę?
malos male perdet, et uineam locabit aliis.
hoc est, omnibus in Christum credentibus, tam gentilibus quam Iudeis |
ueteribus noua copulans
Christus lapis angularis, illa implens et ista incohans
.
Veruntamen quantum intersit inter Ecclesiam et synagogam,
ipsa nominum
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|