Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 467 --

quam reges, dii uidelicet, quorum deorum tu Deus es. de his quippe apostolus ait: [ERROR: no reftable :] Petri prima II Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. Vere enim rex est, qui imperat passionibus, et uere deus est, per quem summus Deus ea quę supra naturam sunt operatur. [ERROR: no reftable :] Exo. 7 Vnde ad Moysen dixit Dominus: Ecce constitui te deum pharaonis. utpote superaturum magos pharaonis prodigiorum operatione | et fideles de seruitutis iugo liberaturum in manu forti et robusta | de Aegypto-que educturum. Et quoniam in iisdem elucet gloria tua, quam et moribus ostendunt | et sermonibus declarant, modo cęli, modo nubes, modo stellę in Scripturis nominantur. De illis nanque dictum intelligimus: [ERROR: no reftable :] ps. XXI Annunciauerunt cęli iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Ad illos pertinere sentimus quod legitur: [ERROR: no reftable :] ps. 35 Veritas tua usque ad nubes. Illis conuenire non ambigimus quod Apostolus ait: [ERROR: no reftable :] Ad Cori. I XV Stella a stella differt in claritate. Iidem etiam arborum florum-que nomina sortiti sunt, montium quoque et lapidum et liquentium aquarum. Arbor bona est, qui cum psalmista dicere potest: [ERROR: no reftable :] ps. LI Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei. Flos est cui conuenit quod in Osee propheta est dictum: [ERROR: no reftable :] Ose. 14 Israhel germinabit quasi lilium. Mons est qui iustitię meritis errigitur ac sublimatur, ut sustentaculum Ecclesię esse uideri possit, de qua dictum est : [ERROR: no reftable :] ps. 86 Fundamenta eius in montibus sanctis. [ERROR: no reftable :] ps. 124 Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. montes in circuitu eius | et dominus in circuitu

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.