Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 462 --

uiderint concitentur. [ERROR: no reftable :] Ad Ro. XII Prouidemus enim bona (ut Apostolus ait) non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. ut uidelicet ex conuersatione nostra Deum laudent, se corrigant | et una nobiscum saluentur. Caue etiam nequando inuideas melioribus. qui enim bonis inuidet, diuinę benignitati calumniam facit, cum omnis hominum bonitas ex Deo sit. Gaudeamus igitur bono alieno ęque ac nostro | et in aliis, sicut etiam in nobis Dei beneficia laudemus. Illum uero qui uirtutibus nos antecellit, et diligamus corde | et opere imitemur | neque in quo ipse profecit, sed in quo nos defecimus doleamus. Si autem contigerit | nosipsos ab aliis pati inuidiam, huiusce rei causam discussa animi nostri conscientia | inquiramus. et si hoc nostra culpa fieri cognouerimus, emendemus, sin aliena, ęquo animo feramus. Vsu enim uenire solet, ut malis odio boni sint, arrogantibus mites, casti incontinentibus, impiis religiosi. Veruntamen si Deo placuerimus, nihil nobis nocere poterunt hominum iniustę persecutiones. Quin immo beati sunt qui persecutiones tolerant propter iustitiam. [ERROR: no reftable :] Abel. Ioseph Abel a fratre ob inuidiam occiditur. et idem liuor in Iosephum innocentem fratres compulit sęuire. [ERROR: no reftable :] Dauid. Prophetę. Iob Armauit et Saulem inuidia aduersus Dauidem, reges iniquos aduersus Dei seruos prophetas | et communem humani generis inimicum aduersus Iob iustissimum incitauit. Horum autem si finem consyderes, fatearis necesse est | non ipsis nocuisse mala quę passi sunt, sed profuisse. [ERROR: no reftable :] Apostoli Ideo quippe et apostoli gaudebant in contumeliis pro nomine Iesu susceptis. [ERROR: no reftable :] Martyres Gaudebant et sancti martyres pro ueritate suppliciis affecti, quoniam per ea Deum se magis demereri sciebant. Intrepidi igitur iugula persecutoribus ferienda porrexerunt, ut fidem Domino integre seruatam sanguis effusus testaretur | et uirtus nullo superata tormento pręmia caperet felicitatis ęternę. Nihil igitur nocere potest uiro iusto, nec miser est, quem iam beatificauit spes glorię cęlestis merito uirtutum. Memento pręterea ut in omnibus prudentiam obserues: pręterita recordare, pręsentia dispone,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.