Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 438 --

De ecclesia fide fundata. Caput VI

Per hanc ergo fidem diuinitus nobis reuelatam ędificata est Ecclesia supra firmissimam petram Christum, Dei Filium, Dominum nostrum. Si fideles simus ipsi sanctę Dei Ecclesię | cujus caput est Christus, membra corporis Christi sumus. Qui autem non credit Ecclesię | nec potestati eius subjicitur, ille abscisus et abiectus est | atque cum mortuis computatus, nisi forte poenituerit eum erroris | ac rursum per fidem iunxerit se Ecclesię mandata-que ejus perfecerit. Solo enim fidei glutino corporis huius membra ferruminantur, spe firmantur, charitate perficiuntur. Igitur quicquid catholicę apostolicę-que Ecclesię recepit autoritas, et te illud citra omnem cordis hęsitationem recipere oportet | et quicquid seruandum constituit, obseruare, si cum Christo uiuere mauis | quam cum infidelibus interire. [ERROR: no reftable :] Mar 6 Ecclesia nauis illa apostolorum est, quę fluctibus et procellis multarum heresum inquietabatur | sed dum fideles in remigando laborarent, hoc est in tuenda defendenda-que ueritate fatigarentur, ope adiuti diuina superiores euasere. Suscepto enim Iesu in naui cessauit uentus | et turbines errorum dissipati sunt. Sed obserua, quod ad laborantes uenit Saluator, non ad desides et pigros et a iustis operibus ociosos. Qui ergo quod per se facere potest non omittit, facile impetrabit, ut etiam illa quę per se facere nequit, efficiat. Porro primę ab initio Ecclesię illa in Euangelio parabola est: [ERROR: no reftable :] Luc. 20 Homo plantauit uineam, id est Deus Pater domum Israel . circumdedit illam sepe. custodia muniuit angelorum. posuit in ea lacum siue torcular. id est legem pręceptis uitę redundantem. ędificauit turrim, id est templum. Turris quippe arx est urbis, ita oratoria nobis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.