Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 78r --

Stabile autem bonum beatitudo est | et perenne et perpetuum. cuius adipiscendi gratia etiam aduersa pati bonum esse dicimus | et prosperis insolescere malum. Contra uitia pugnare bonum | illis uero subiici malum. Virtutum autem armis opus est ut uincamus | et cum his nos munierimus, omnis uincendi spes in Deo collocanda erit. [ERROR: no reftable :] Io. XV Sine me, inquit, nihil potestis facere. ipsę quoque uirtutes donum Dei sunt | dicente Apostolo | [ERROR: no reftable :] Ad cori. prima IIII Quid habes, quod non accepisti? Si non accepisti, ora ut accipias. Petenti datur, pulsanti aperietur. Incipe uelle, et mereberis accipere. Si acceperis, constanter retine, fideliter operare, ut bono summo, quod in iis quę pręcepta sunt perseuerantibus datur, dignus inueniaris. Firmus esto in fide, longanimis in spe, ardens in charitate. Sume scutum fidei, in quo possis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sine fide placere Deo impossibile est. Fides autem sine operibus mortua est. Vtrunque seruemus, ut uitę ęternę spem habere possimus. Quoniam ut Ioannes ait: [ERROR: no reftable :] prima 3 Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Vt autem cuncta pie recte-que facta atque cogitata prosint, charitate fundata sint. ea absente nulla prodesse poterit uirtus, nulla iuuare operatio. et beneficia, quę proximis pręstamus, ab illa quam Deo debemus dilectione proficisci debent. Ista quidem uirum bonum efficiunt. quem eundem propter futurę beatitudinis expectationem non incertam beatum appellamus. et hoc edocti a Domino qui ait: [ERROR: no reftable :] Matth. V Beati pauperes spiritu | quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi satiabuntur. beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. beati qui persecutionem

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.