Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 455 --

interdicto prohibitum apparet. Cętera uero quę neque iussa neque uetita neque consulta esse constat, in medio posita sunt, et nec bona nec mala iudicantur. sed si bene utaris bona erunt, si male mala, ut diuitię et dignitates | et huiusmodi cętera. Si ad multorum utilitatem te conuerteris proderunt, sin autem luxurię libidini-que tradideris, nocebunt. atque his contraria paupertas iuuabit, si patienter feres | et contemptis opibus nihil amplius, quam quod sustentandę uitę satis est appetes | ut Christo seruias. Offendet autem si per impatientiam Deum probro aliquo lacessieris | uel ad furtum rapinam-que auaras porrexeris manus. Cuncta igitur id genus bona erunt, si admixta illis uirtus fuerit, mala uero si adhęserit nequitia. Ad bona autem mala-que diiudicanda sapientum acquiescendum esse consilio ratio admonet. Sed sapientia in quam nullus cadere potest error, Deus est. Diuinis ergo pręceptis institutis-que niti | et eorum autoritate de omnibus decernere tutissimum erit. [ERROR: no reftable :] Mich. VI Indicabo tibi o homo | inquit Micheas propheta | quid sit bonum | et quid Dominus requirat a te: utique facere iudicium et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo. Bonam esse ait iustitiam, bonam misericordiam, sed bonorum omnium quę agimus, finem in Deo constituendum esse docet. Nam cum omne bonum expetibile sit | et quo melius, eo magis expetendum, nihil autem Deo esse potest melius, qui solus cuiusque boni fons et origo est. nihil ergo desyderari, nihil concupisci supra Deum debet. Ille itaque naturę rationi-que repugnat | et diuinę refragatur uoluntati, qui ea quę bene agit, alio quam in Deum dirigit. [ERROR: no reftable :] Iac. I Quod si omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, ut Iacobus apostolus ait, in quem iustius decentius-que omnes bonę animi atque corporis actiones referri poterunt | quam in eum a quo sunt? et pro quibus ipse se tibi donat dicens: [ERROR: no reftable :] Gen. 15 Ego sum merces tua magna nimis, id est, summa et ultra quam nihil habetur expetendum. qua-que adepta beati sumus | et propter quam solam studio incumbitur uirtutum |

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.