Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 77v --

dilectionis. ut huius pacis merito, quę in presenti est, illam perpetuam atque perennem, quę est in futuro, consequamur. Si enim in simplicitate fraternę pacis ambulabimus, si passiones nobiscum pugnantes rationi subiugando domabimus, in Christo requiescemus, in Christo exultabimus. Ipse est pax nostra. Ipse posuit fines tuos pacem | et adipe frumenti satiat te. Ipse diligentibus pacem propiciabitur ac fauebit | et eosdem cum ad iudicandum uenerit, in suum suscipiet consortium cum charitate perpetua atque perfecta, ut impleatur quod dictum est: [ERROR: no reftable :] ps. 84 Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi | iustitia et pax osculatę sunt.

De bonitate. Caput IX

Et quoniam ex his quę diximus colligitur | pacem prodesse omnino non posse | nisi bonis, nisi honestis, nisi iustis et uirtuti sanctitati-que deditis, opportunum uidetur de bonitate ipsa nunc disserere. Bonum igitur id esse dicimus, quod iustum ac honestum censetur | quod-que ut fiat lege diuina iussum est. sic e contrario id esse malum quod turpe, quod iniustum | et a ratione alienum | quod-que fieri cęlesti

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.