Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 450 --

decem uirorum comitatu uenit | et cum iisdem conuiuio gratanter fuit exceptus | nulla tamen benignitate amici motus est ne perficeret, quod animo uersabat | inter epulas ipsum primo Godoliam, deinde illos qui in pręsidio erant concidit | oppidum-que occupauit. Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes, ut ad se in Masphat diuerterent rogauit, ueluti pro magno habiturus, si tales hospites habere sibi contigisset. cum autem uenissent, rebus uita-que simul spoliauit. pręter decem, quibus non pietate sed auaritia ductus pepercit. quod thesaurum in agro defossum se illi indicaturos dixerant. Talis pacis non pauca exempla in annalibus quoque habentur Machabeorum. [ERROR: no reftable :] prior 6 Antiochus Nam et Antiochus Eupator cum pacem iurasset pręsidio Syon, intra arcem receptus uiolauit iuramenti fidem | et muros quos obsidione capere non poterat, fraude intercepit dirui-que iussit. [ERROR: no reftable :] prior 7 Alchimas Sic et Alchimus pacem Assideis iureiurando firmatam cum dedisset, sexaginta ex eis die uno interimi fecit. [ERROR: no reftable :] Triphon Et Triphon, Antiochi regis adolescentis exercitus pręfectus, primo Ionathan, regis amicum, simulatę beniuolentię blanditiis illectum interfecit, deinde regem ipsum. atque hac tanta usus perfidia Asię regnum possedit. [ERROR: no reftable :] p. XII. XVI. Ptolomeus Et Ptolemeus, Abobi filius, Simonem liberos-que eius Mathatiam et Iudam ad Hiericuntem in arce Doch inuitatos | et iam uino epulis-que graues inuadens repenti cęde sustulit. [ERROR: no reftable :] secundo IIII Andronicus Andronicus quoque, Antiochi regis pręfectus, Oniam sacerdotem, cum iurasset nihil se ei nociturum, de asylo euocatum trucidauit. nec tamen impune huic fuit. Ipsum enim rex capite plecti iussit, comperto quod ab Onię emulis pecunia corruptus id egisset. Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior? [ERROR: no reftable :] Iudas Superata est tamen (ut ad nostra ueniamus) Iudę Scariothi

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.