Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 448 --

siluestre et sicerę uini-que abstinentiam | et panes ordeaceos apostolorum, quibus Dominus turbam satiauit in deserto. Obiice et multorum qui in solitudine Christo seruierunt, crudas herbas atque radices | uel siluestrium arborum fructus et frigidę aquę pocula. [ERROR: no reftable :] Tactus Si demum ad turpem tactum libidinosa cogitatio te solicitat, comprime manum, auerte te ab aspectu foeminę, refer ab ea pedem, tolle te de medio, uim ingere cupidini. et quod bonum sit mulierem non tangere, non mihi sed Apostolo crede. Postremo singula quęque uitia oppositę uirtutis rememoratione exclude | et in carnis rebellantis periculo ad illas cogitationes quę spiritus sunt confuge. Quoties et inanis glorię lacesserit appetitio, responde illi: [ERROR: no reftable :] Ad Cori. prima VII Dominus resistit superbis, humilibus autem dat gratiam. Quoties cor iracundia incalescere coeperit, dic ei: Qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. et: Ira uiri iustitiam Dei non operatur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.