Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 445 --

dilata fuit ad posteros, ipse in pace, quam diuitiis prętulerat quieuit. [ERROR: no reftable :] Esa. 39 Iudas quoque Machabeus dux bello strenuus, illis quos uicerat pacem petentibus non negauit | quare uidetur nihil aliud armis quęsisse quam pacem. iusta-que esse bella illa quę bonę pacis fine geruntur. sicut iniusta et iniqua quę aliena occupandi cupidine denunciari atque inferri solent. Cum igitur tanti habenda sit pax, non immerito ut eam acquiramus possideamus-que precibus a Domino solicitandum esse admonemur. dicitur enim: [ERROR: no reftable :] ps. CXXI Rogate quę ad pacem sunt Hierusalem. Fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus tuis. In pace quippe affluere solet rerum copia, quam bello sęuiente minui ac deficere necesse est. Quamobrem ad populum quoque de Hierusalem in Caldeam translatum ait Dominus: [ERROR: no reftable :] Hie. 29 Quęrite pacem ciuitati, ad quam transmigrare uos feci, et orate pro ea, quia in pace illius erit pax uobis. Alibi etiam est dictum: [ERROR: no reftable :] Baruch I Orate pro uita Nabuchodonosor, regis Babylonis, et pro uita Balthasar, filii eius, ut uidelicet diu uiuant illi, sub quibus et ipsi quiete se uicturos ac secure sperabant. Hoc idem Apostolus pręcipit dicens: [ERROR: no reftable :] Ad Timo. prima II Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones | pro omnibus hominibus, pro regibus | et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Amplexanda est igitur pax cum adsit, precationibus quęrenda cum desit, et pro illis orandum, sub quorum imperio atque tutela uitę tranquillitate frui contingit. ut sopito bellorum tumultu | nulla-que interpellante molestia | animus noster ad Deum contemplandum expeditior atque liberior assurgat.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.