Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 437 --

uitam incorruptibilem atque immortalem | quam ad corruptibilem et mortalem. Non est ergo eis datum signum efficacius ad credendum Christo | quam ipsa resurrectio Christi. quam tamen subornatis per largitionem custodibus denegare conati sunt. Eorum perfidiam imitantur, qui miracula ipsi cernere quęrunt | et de illis quę in Euangelio recensentur dubitant. [ERROR: no reftable :] Matth. 16 phariseis quoque et Saduceis infidis comparandi qui de cęlo signum sibi ostendi petierunt | non satis habentes ea, quę facta coram se in terra uiderant. Iure igitur et merito talibus exprobrauit Dominus dicens: Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis. Et, si non credideritis inquit, quia ego sum, moriemini in peccato uestro. mori autem in peccato (ut supra ostendimus) omni alia morte peius est. Qui dubitat, Christi aduersarius esse conuincitur | ipso dicente: [ERROR: no reftable :] Io.4 / 8 Qui non est mecum, contra me est. [ERROR: no reftable :] Matth. 12 Petrus dubitando coepit mergi. discipuli non potuerunt eiicere demonium. Zacharias factus est mutus. et hi quidem quod dubitando amiserant, credendo recuperarunt. Tu quoque nisi dubitare desieris, non poteris euitare demonum dolos | nec loqui ea quę tibi saluti esse possent, nec iam emergere de abysso inferni si modo cum corde isto dubio tibi decedere contigerit. Quod si cum Thoma hactenus dubitasti, iam et cum eodem credens Christum confitere dicens: Dominus meus et Deus meus! Alioquin ne illa quidem quę bene egeris, prodesse tibi poterunt ad salutem. Nisi enim

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.