Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 437 --

dico uobis | Tyro et Sydoni remissius erit in die iudicii quam uobis. Tyrus et Sydon ciuitates idolatrę erant | uitiis-que deditę, et tamen his acerbius punientur illi, qui cum per inuocationem Christi non pauca prodigia facta uiderint, Christum non ut Deum recipiunt | et minus aliquid Patre habere affirmare non dubitant.

In illos qui de miraculis quę scripta sunt dubitant. Caput V

Sunt qui signa illa quidem facta fuisse legunt, sed an uere facta fuerint, animo suspensi sunt | ac simile aliquid suis ipsi oculis | intueri spectare-que affectant. quibus respondens Dominus ait: [ERROR: no reftable :] Matth. 12 Generatio praua et adultera signum quęrit. et quoniam qui dubitant, indigni sunt ut tale aliquid cernant: Signum inquit non dabitur ei nisi signum Ionę prophetę. Quęri potest, cur dictum sit: et signum non dabitur ei, cum Iudeis incredulis multa signa data fuerint? Sed qui signo, id est miraculo Dominicę resurrectionis, cuius typus Ionas fuit, non crediderunt, quod maximum erat , multo minus aliis non ita magnis credere poterant. Maius est enim semet a morte reuocare ad uitam quam alios, et ad

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.