Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 439 --

reus comprobaberis, quantum mali ei optabis. Cuicunque enim ex odio perniciem concupieris, eius interemptor es | dicente Ioanne apostolo | [ERROR: no reftable :] prima 3 Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Nemo itaque odio erit habendus, qui ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, qui Christi sanguine redemptus est. Si malus, improbus, scelestus fuerit | cura si potes, si non potes opta | et Deum pro illo deprecare, ut dimissa nequitia abiectisque uitiis ad uirtutis uiam conuertatur et uiuat.

De pace publica et privata. Caput V

Porro ipsius charitatis uinculum pax est. Concorditer uiuant oportet, qui diu inter se amare cupiunt. non incongrue igitur de pace colenda nunc disserendum occurrit. Pax quędam publica est, quędam priuata. Publicam pacem dicimus, cum ab armis foedere intercedente quies est | et nec offensam metuit ciuitas | nec offendere exteros parat, sed multa status sui tranquillitate gaudet | ac rebus quas possidet fruitur perquam iocunde. Cęterum huic tantę ciuium quieti subrepere ocium solet atque ignauia. Exinde luxurię uitia scaturiunt, quibus corrupti multorum animi, dum externam pacem fouent, domesticam perturbant | et inter se dissidere incipiunt, postquam

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.