Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 437 --

alienari? Cum ergo is qui homini male optat, conditori eius aduersetur et diabolum sequatur, restat ut cuius mores sequitur, cum eodem supplicia in inferno patiatur. Falluntur illi qui odium suum excusant dicentes | malos homines Deo quoque inuisos esse, iuxta illud: [ERROR: no reftable :] ps. XXV Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo, et illud: Ite, maledicti, in ignem ęternum. Et quos Deus odit, inquiunt, cur eosdem et nobis odisse non licet? Non omnia seruo conueniunt, quę conueniunt domino. Domini interest imperare, serui obedire. ad dominum pertinet pro scelere punire, ad seruum pati uerbera, non inferre. Odiui ecclesiam malignantium, inquit Dominus. Malignitatem hominum odio se habere his uerbis testatur, non homines ipsos. Iniquos quoque ęterno igni deputandos ait, ut illi pro reatu puniantur, non ut ipse opus suum damnet, quasi poeniteat eum fecisse quod fecerit. Odio ergo habet Deus hominis peccatum non naturam. Ita et tu in uno homine habes alterum quod odisse debeas, alterum quod diligere. Plectere autem delinquentes prępositi officium est. Inter ęquales alteri in alterum nullum ius est | nisi commiserendi, si deliquerit, commonendi ne delinquat, optandi atque orandi, ut post delictum poenitentiam agat | et ueniam consequatur | et sperandę salutis gratiam quam peccando amiserat, emendando recuperet. Cęterum qui odit hominem, tam inique de illo deliberat, ut etiam illud quod recte probe-que agentem uiderit, obloquendo infamet: iniurię patientem timidum uocat, ecclesię limen terentem hypocritam appellat, subditos corripientem iracundum esse criminatur, et quod uirtuti ascribere deberet, hoc ad proxima ei uitia trahere nititur. Tales erant illi qui de Ioanne neque edente neque bibente | demonium ei inesse dixerunt. et de Domino edente cum aliis ac bibente: Ecce uorator et potator uini et publicanorum amicus. Qui ergo sic odit

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.